monumenta.ch > Plinius > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 92
{LV} Ex omnibus his generibus urtica maxime noscitur acetabulis in flore purpuream lanuginem fundentibus, saepe altior binis cubitis. plures eius differentiae: silvestris, quam et feminam vocant, mitiorque; et silvestri quae dicitur canina acrior, caule quoque mordaci, fimbriatis foliis; quae vero etiam odorem fundit Herculanea vocatur. semen omnibus copiosum, nigrum.